monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 50, 3
Quaeso igitur te, pater carissime, ut moneas eum, ne loquatur contra propositum suum; ne castitatem habitu pollicens, verbis destruat; ne virgo vel continens (ipse enim viderit quid esse se iactet) maritatas virginibus comparet, et frustra adversus hominem disertissimum, tanto tempore digladiatus sit. Audio praeterea eum libenter virginum et viduarum cellulas circumire, et adducto supercilio, de sacris inter eas litteris philosophari. Quid in secreto, quid in cubiculo mulierculas docet? Ut hoc sciant esse virgines, quod maritatae ; ut florem aetatis non negligant, ut comedant et bibant, et balneas adeant, munditias appetant, unguenta non spernant? an magis pudicitiam, et ieiunia, et illuviem corporis? Utique illa praecipit quae plena virtutis sunt. Fateatur ego publice quod domi loquitur. Aut si et domi eadem docet quae et publice, a puellarum consortio separandus est. Miror autem non erubescere iuvenem, et Monachum, ut sibi videtur, disertum (cuius de ore veneres fluunt; qui tantae in sermocinando elegantiae est, ut Comico sale ac lepore conspersus sit) lustrare nobilium domos, haerere salutationibus matronarum, religionem nostram pugnam facere, et fidem Christi contentione torquere verborum; atque inter haec fratri suo detrahere. Utique si errare me arbitratus est (in multis enim offendimus omnes, et 'si quis in verbo non peccat, hic perfectus est vir)' , debuit vel arguere, vel interrogare per litteras: quod vir eruditus et nobilis fecit Pammachius, cui ego ἀπελογισάμην ut potui, et Epistula disserui longiore , quo unumquodque sensu dixerim. Imitatus saltem fuisset tuam verecundiam, qui ea loca, quae scandalum quibusdam facere videbantur, excerpta de volumine per ordinem digessisti, poscens ut vel emendarem, vel exponerem, et non tantae me putasset dementiae, ut in uno atque eodem libro, et pro nuptiis, et contra nuptias scriberem.